Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
qui cum viderent ita nos
esse natos, ut et communiter ad eas virtutes apti essemus, quae notae illustresque sunt, iustitiam dico, temperantiam, ceteras generis eiusdem—quae omnes similes artium reliquarum materia tantum ad meliorem
partem et tractatione differunt—, easque ipsas virtutes
viderent nos magnificentius appetere et ardentius, habere etiam insitam quandam vel potius1 innatam cupiditatem scientiae natosque esse ad congregationem hominum et ad societatem communitatemque generis humani, eaque in maximis ingeniis maxime elucere, totam
philosophiam tris in partis diviserunt, quam partitionem
a Zenone esse retentam videmus.
1 insitam quandam vel potius dett. insitamque quandam velut (etiam A, velud BEN) potius (pocius) (insitam quasi quandam cod. Glogav.)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.